sábado, 17 de setembro de 2011

De Libyae bello civili

Mahometus Gaddafi in Libya fidelium suorum defensionem strenue ducit: hoc diurnariis nuntiavit Nuntius praesidentis Moses Ibrahim, confirmans copias per multos menses armis rebellibus resistere posse. Cui repugnat secretarius Foederis Atlantici Andreas Fogh Rasmussen, expeditionem certus fere confectam esse: "Inceptum - ait - brevi tempore desinet, Foedus tamen non proficiscetur donec Gaddafianae militiae bellum gerere pergent."

Nuntius praesidentis dignitate spoliati Foedus Atlanticum accusat, quod pyrobolis de aëronavibus deiectis Syrti aedificia civilia diruta sint ubi CCCLIV incolae interissent; quo in oppido - Moses fatur - MM circiter incolae ob occidentalium adgressionem XVII diebus recentissimis perierunt; rebelles Syrtim obsident victoria confisi. Bani Walid, in oppido occidentali, acerrime dubio cum exitu pugnatur: die Veneris rebellium acies copioso missilium deiectu repulsae sunt.

Rebelles tamen vitae consuetudines in regionibus pacatis restituere conantur, ubi pueri et puellae hodie primum in scholas redierunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/09/2011 21h29