terça-feira, 29 de novembro de 2011

Textos para Prova Oral de Latim

APOSTOLI AD ROMANOS EPISTULA SANCTI PAULI
TEXTO 1
Capítulo 1
1 Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi,
7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo;
9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

TEXTO 2

Capítulo 3
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
TEXTO 3
Capítulo 14
1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
11 scriptum est enim:
“ Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ”.